Cum volueris [in] aliquem mortuum infundere
spiritum, ita quod viuus, [vt] erat prius, videbitur, talis ordo tenendus
est. Primo quidem ex auro anulum fieri facias. Eciam sculpta sint in parte
exteriori hec nomina: Brimer, Suburith, Tranauit; in parte vero interiori
sculpta sint hec nomina: Lyroth, Beryen, Damayn. Quibus sculptis, die dominico
ante ortum solis accedas ad aquam currentem et in ipsa pone dictum anulum,
et quinque diebus ipsum in ea stare permittas.
Sexta vero die, ipsum extrahe et fer ad quoddam
monumentum, et in ipso pone, ita quod moretur ipsa die Veneris et Sabbati
die. Vero dominica die, ante solis ortum, accedas extra villam, sereno
celo, in loco occulto et remoto, et fac circulum cum quodam ense, et in
ipso scribe cum dicto ense nomina et figura[s] vt hic apparet. [26r]Quibus
sciptis, ingredere in eum vt signatum est, et pone ensem sub genubus tuis,
dicendo versus meridiem hanc coniuracionem:
Coniuro vos, omnes demones sciptos in hoc anulo
- quem in manibus habeas,
* per Patrem et Filium et Spiritum
Sanctum,
* et per omnipotentem deum, factorem celi
et terre,
* et per dominum nostrum Iesum Christum, eius
filium, qui propter humani generis salutem mortem sufferre dignatus est,
* et per gloriosam virginem Mariam, matrem
eius,
* et per lac[26v] eius sanctissimum Christi,
per quod angeli denunciando pastoribus locutis sunt, 'Gloria in excelsis
deo, etc.'
Item ego coniuro vos, O Brimer, Suburith,
Tranayrt, Lyroth, Berien, Damay,
* per omnes sanctos et sanctas dei,
* et per hec nomina sancta dei: Tetragramaton,
Oel, Messya, Soter, Adonay, Alpha et O, Sabaoth,
* et per hec sancta nomina virginis Marie,
scilicet regina, flos, rosa, lilium, scala, sapiencia, vita, dulceo, misericordia,
et spes,
* et per paradisum celestem et terrestrem,
* et per omnes angelos et archangelos, thornos,
dominaciones, potestates, atque principatus, et maiestates et glorias regis
celi et terre,
* et per omnes principes, reges, dominos,
et maiores vestro,
* et per infernum vestrum,
* et per omnia in oedem existencia
quatenus vos omnes, constricti et ligati
in voluntate mea et in potestate mea, debeatis huc accedere in benigna
forma, vt nullum timeam, et consecrare ita et taliter presentum anulum,
vt in eo hec virtus existat, videlicet quod quandocumque inposuero ipsum
in digito alicuius mortui, unus vestrum ipsum ingrediatur, et vt primo
viuus appareat in illa similitudine et forma, per illum qui viuit et regnet
in unitate Spiritus Sancti deus, per omnia secula seculorum. Amen.
Hiis semel dictis, apperebunt subito apud circulum
6 spiritus, [27r] petentes dictum anulum; quibus dabis. Quo dato, ipsi
abient, et similiter tu egredere circulos, ferens tecum ensem, non destruens
circulum.
Sexta vero die, cum predicto ense, ruerteris
et versus meridiem sic dices:
Ego coniuro vos, O Brimer, Suburith, Tramayrt,
Lyroth, Beryen, Damayn, per deum unum, viuum, solum, et verum, vt nunc
sine mora ad me venire debeatis, apportando anulum cadat in terram sicut
mortua, et quando abstulero ab ipsa in statum pristinum reuertatur, et
eciam in quocumque mortuo inposuero, vt dictum est, ipsum spiritus ingreatur
et viuus vt prius fuerat videatur, per omnia que possunt vos terrere et
omnio constringere.
Hiis dictis quater, videlicet primo versus
meridiem semel, et similiter versus occidentem, deinde versus aquilonem
et versus orientem, videbis versus orientem venire quendam equitem, qui
cum fuerit apud circulum sic dicet: 'Tales mittunt' - nominando nomina
suprascripta - 'tibi hunc anulum consecratum, dicentes [se] ad te venire
non posse, quia non expediens est; experieris anuli quandocumque [vis]
sunt ad te venire parati'. Quem anulum accipies, dicendo ei, [27v] 'Graciam
tibi et ipsi'. Hoc dicto, statim recedt, et tu ecciam exies de circulo,
ipsum totaliter destruendo.
Et predictum anulum bene teneas involutum in
syndone albo. Cum vero volueris vt aliquis viuus mortuus videatur et ab
omnibus videtur vita carere, pone in digito eius hunc anulum, et cadauer
videbitur; et quando remouebis, veniet in primum statum. Et quando volueris
aliquod cadauer animatum apparere, pone vt dictum est anulum, uel ad manum
siue ad pedem liga, et ante horam surget in forma primo habita, et viua
voce coram omnibus loquetur, et hoc monstrare poterit sex diebus, quia
quilibet corum sua die in ipso permanebit. Et si volueris [illum] ante
dictum terminum vt primo erat esse, remoue anulum. Et hoc modo ressurgere
poteris defunctum. Hec enim experiencia dignissima est et occultanda,
quia in ipsa magna virtus existit.
Circulus eciam suprascriptus multas virtutes
habet, cuius tres per me notas exponam. Si enim die Veneris ipsum cum calamo
vppupe et cum eius sangwine in carta edina nouata scripseris, et aliquam
personam cum eo tetigeris, in eternum super omnes ab ipsa diligeris. Et
si predictum circulum, scriptum vt dictum est, posueris super caput egroti,
ipso ignoranti, si mori debet dicet se nullatenus euadere posse; et si
debet euadere dicet se omnio[28r] liberatum. Et si predictum circulum,
scriptum similiter, super te habueris, nullus canis tibi latrare valebit.
Et ista sunt per me experta; inexperta vero per me relinquo.
FINIS
...
|